— 47 —
Propositio II.

      Duae substantiae, diversa attributa habentes, nihil inter se
commune habent.

Demonstratio.

      Patet etiam ex Defin. 3. Unaquaeque enim in se debet esse, et per
se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.
Spinoza E 47