— 99 —
XLIX. Auctoritas.

      Ipsius nomen, actionem, providentiam, praescientiam,
voluntatem et naturam non debemus propriis rationibus
et ingenio metiri; temerarie enim, nec citra blasphemiam
et nostrae animae praeiudicium, ea quae sunt supra 〈rationem
ad〉 rationis examen revocantur, quasi nostro alligantes
tribunali caussas aeternitatis; sed cum serio et theologice
agere volumus, cum formidine et reverentia summa,
quam possumus simplicissime, cum eorundem verborum
simplicitate, ea sunt de ipso pronuncianda, quae ipsius
revelationis auctoritate consistunt.
Bruno Sum 99