— 149 —
Sed si ponantur omnia quiescere, cur numerus temporis
a numero motus absolvi nequeat, ego non satis videre
possum, nisi pro principio habeam ut temporis significatio
omnino legi illius peripateticae definitionis
coarctata sit, potius quam (ut fieri debet) temporis ratio
tum absolute tum respective capiatur, ut tum uno
tum alio modo sit; ex iis autem modis tempus non modo
ut motum numerans, atque mensurans, sed ut per
motum mensuratum numeratumque capiatur. Quod
autem ad quietem attinet, et hanc per motum mensurari
dicimus atque tempus; quod si omnia quieverint,
non propterea desinet tempus esse durationis
mensura, quia una erit omnium duratio, una quies.
Unde sicut rebus motis, unius motum per alterius motum
iudicamus, ita tunc unius quietem per omnium
quietem, et omnium quietem per unius quietem (nisi
inaequalitatem de ratione temporis esse velis atque
mensurae,) tempus iudicabit: quandoquidem mensura
duplex est, alia, quae sumitur a parte respectu totius,
ut cum dies mensuratur per horam, alia quae
sumitur a toto ad totum, et haec duplex est: adaequata
videlicet, ut ubi toto pondere B quod est quinque
librarum, ponderamus ponderabile C totidem librarum,
vel cum ulna ligni mensuramus ulnam panni;
et proportionalis, ut cum gradu coelesti gradum
terrae illi correspondentem mensuramus.
Bruno Acr 149