— 139 —
Definitiones.

      I. Causam adaequatam appello eam, cujus effectus potest
clare, et distincte per eandem percipi. Inadaequatam
autem, seu partialem illam voco, cujus effectus per
ipsam solam intelligi nequit.
      II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis, aut extra
nos fit, cujus adaequata sumus causa, hoc est (per
Defin. praeced.
) cum ex nostra natura aliquid in nobis, aut
extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare,
et distincte intelligi. At contra nos pati dico, cum in
nobis aliquid fit, vel ex nostra natura aliquid sequitur,
cujus nos non, nisi partialis, sumus causa.
      III. Per Affectum intelligo Corporis affectiones, quibus
ipsius Corporis agendi potentia augetur, vel minuitur,
juvatur, vel coërcetur, et simul harum affectionum
ideas.
      Si itaque alicujus harum affectionum adaequata possimus
esse causa, tum per Affectum actionem intelligo, alias passionem.

Spinoza E 139