— 139 —
Postulata.

      I. Corpus humanum potest multis affici modis, quibus
ipsius agendi potentia augetur, vel minuitur, et etiam
aliis, qui ejusdem agendi potentiam nec majorem, nec
minorem reddunt.
      Hoc Postulatum, seu axioma nititur Postulato I. et Lemmat.
5. et 7., quae vide post Prop. 13. p. 2.

      II. Corpus humanum multas pati potest mutationes,
et nihilominus retinere objectorum impressiones, seu vestigia
— 140 —
(de quibus vide Post. 5. p. 2.), et consequenter easdem
rerum imagines; quarum Defin. vide Schol. Prop. 17. p. 2.
Spinoza E 139-140