— 97 —
XL.
Terrae translationem
nullam efficere aspectus
diversitatem in
Fixis, propter maximam
ipsarum distantiam.

      Unus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus
manet, ex eo quod, si Sol eundem semper situm inter
Fixas servet, necesse sit Terram, quae circa illum fertur,
ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitae intervallo:
quod tamen ex phaenomenis non potuit hactenus
deprehendi. Sed hoc excusatur per immensam
distantiam, quam inter nos et Fixas esse supponimus;
talem scilicet, ut totus ille circulus qui a Terra describitur
circa Solem, si ad eam comparetur, instar puncti
sit habendus. Quod fateor incredibile videri posse,
magnalia Dei considerare non assuetis, et Terram ut
praecipuam partem universi, ac domicilium hominis,
propter quem caetera omnia facta sint, spectantibus;
— 98 —
sed Astronomis, qui jam omnes sciunt illam ad coelum
comparatam instar puncti esse, non ita mirum videri
debet.
Descartes PPh 97-98