— 97 —
XXXIX.
Ac etiam illam moveri
circa Solem motu annuo.

      Ex eadem Tychonis hypothesi, Sol motu annuo
circa Terram gyrans, non modo Mercurium et Venerem,
sed etiam Martem, Jovem et Saturnum, qui ab
eo remotiores sunt quam Terra, secum ducit: quod
intelligi non potest, praesertim in coelo fluido, quale
illud supponunt, quin tota coeli materia interjacens
simul feratur, et interim Terra vi aliqua separetur a
partibus istius materiae sibi contiguis, atque in ea
circulum describat. Quapropter haec rursus separatio,
quae est totius Terrae, ac peculiarem in ea actionem
requirit, ejus motus erit dicendus.
Descartes PPh 97