— 454 —
      Caeterum, quia non plures quam duas dimensiones
diversas, ex innumeris quae in phantasia nostra pingi
possunt, uno et eodem, sive oculorum, sive mentis intuitu
contemplandas esse diximus: operae pretium est
omnes alias ita retinere, ut facile occurrant quoties
usus exigit; in quem finem memoria videtur a natura
instituta. Sed quia haec saepe labilis est, et ne aliquam
attentionis nostrae partem in eadem renovanda cogamur
impendere, dum alijs cogitationibus incumbimus,
aptissime scribendi usum ars adinvenit; cujus
— 455 —
ope freti, hic nihil prorsus memoriae committemus,
sed liberam et totam praesentibus ideis phantasiam
relinquentes, quaecumque erunt retinenda in charta
pingemus; idque per brevissimas notas, ut postquam
singula distincte inspexerimus juxta regulam nonam,
possimus juxta undecimam omnia celerrimo cogitationis
motu percurrere et quamplurima simul intueri.
Descartes Reg 454-455