— 50 —
Qui characteres sensim harum originum ignoratione
— 51 —
sunt obscurati; et Jupiter, et Juno incesti; Juno Jovi infensa
ob ejus adulteria
; et infesta Herculi, quia ab Jove ex adulterio
nato
; et Jovem inter et Junonem jurgia, et turbae; et exempla
ab Jove de Junone sumpta
: inter quae illud, quod tantopere
Mythologorum torsit ingenia, Junonem in aëre cathena ob
collum suspendit; manus argenteo fune ligavit
; ad pedes duas
graves incudines appendit
. Quae Fabula ipsa Nuptiarum heroicarum
historiam continet: cathena nempe illa, qua Jupiter
Caelum terrasque complectitur, et in ejus contentione Jupiter
est cunctis Djs potior, quam Homerus describit, et nos
alibi hoc lib. sumus interpretati, vim auspiciorum, quae
homines Djs constrinxit, et hominum Deorumque continet
regna, et sine qua non essent Dj ipsi: in aëre Junonis
suspendium
; nam de Caelo, de aëre observabantur auspicia:
funis argenteus, quo Junoni colligatae manus, sunt junctae
torulis dexterae; qua forsan solennitate Heroës in fidei signum
utebantur; cui postea successit Annulus: postremo incudines,
constantiae symbolum
, pedibus Junonis suspensae significant
conjugj firmitudinem: quod Virgilius conjugium stabile, vulgus
latinorum nuptias firmas, firmos viros, firmas uxores dixere. Ut
autem a Poësi falso Divina ad Poësim Heroicam Homerica antiquiorem
super hac re transeamus. Cum auspiciis tota Dignitas
Heroica contineretur, et auspicia nuptiis solennibus inter
Heroës cives custodirentur; non mirum si Theseus, et Jason
post tot, ac tanta ab Ariadne, et Medea accepta beneficia, eas
inclementissime deserant: quod Virgilius in Aenea, et Didone postea
imitatus est: namque hic Heroüm communis sensus hanc
virtutem heroicam reputabat, quovis externarum Foeminarum
vel merito, vel forma, vel amore, Heroicum ordinem corrumpi
non oportere; qui, his ignoratis, non heroës, sed latrones
inhumanissimi hactenus visi sunt.
Vico Notae 50-51