— 98 —
XLVIII. Comprehensio.

      Comprehendunt corpora corporalia, loca locata, ita ut
comprehendens sit extra et supra comprehensum, ne sit intra
et profunditatem comprehensi. Divinitas vero omnia comprehendit,
ut et quodammodo comprehendatur ab omnibus,
ita tamen ut ea ratione, qua comprehendit, comprehendatur,
et qua comprehenditur, comprehendat; cuius comprehensio
aequivoce dicitur cum comprehensione aliorum.
Comprehendit ergo omnia non exclusus et quasi seorsim
— 99 —
eminusque prospectans, quia comprehenditur ab omnibus
etiam; comprehenditur quoque ab omnibus non quasi inclusus
et contentus atque repressus finibus alienis, quia
etiam comprehendit omnia. Est ergo intra omnia, ut qui
essentiam dat omnibus et fundamentum est omnis esse,
cor et fons omnis vitae; comprehendit omnia tanquam superexcellens,
gubernans, movens et disponens et finiens
ipse infinitus. Passive autem quoque non secundum actum
cognitionis comprehensibilis est, nisi extento comprehensionis
latiusque significante vocabulo; sed fortasse attingibilis,
sicut in capite De cognitione dictum est, abusive
quidem capiendo actum comprehendendi pro actu attingendi.
Bruno Sum 98-99