— 7 —
Verum non absque ratione usus sum his verbis: modo possem serio
deliberare
. Nam quamvis haec mente adeo clare perciperem, non
poteram tamen ideo omnem avaritiam, libidinem, atque gloriam
deponere.
      Hoc unum videbam, quod, quamdiu mens circa has cogitationes
versabatur, tamdiu illa aversabatur, et serio de novo cogitabat
instituto; quod magno mihi fuit solatio. Nam videbam illa
mala non esse talis conditionis, ut remediis nollent cedere. Et
— 8 —
quamvis in initio haec intervalla essent rara, et per admodum exiguum
temporis spatium durarent, postquam tamen verum bonum
magis ac magis mihi innotuit, intervalla ista frequentiora, et
longiora fuerunt; praesertim postquam vidi nummorum acquisitionem,
aut libidinem, et gloriam tamdiu obesse, quamdiu propter
se, et non, tanquam media ad alia, quaeruntur; si vero
tanquam media quaeruntur, modum tunc habebunt, et minime
oberunt, sed contra ad finem, propter quem quaeruntur, multum
conducent, ut suo loco ostendemus.
Spinoza TIE 7-8