— 148 —
ARTIC. XL.

      Nihilominus tempus esse dicimus, si omnia quieverint.
Propterea non tempus sed temporis cognitionem
motui alligare debuit Aristoteles.
RATIO.

      Certe si motus non esset et mutatio, nihil temporale
diceretur, idem unumque esset omnium tempus, una
eademque duratio, quae aeternitas dicitur: immo tempus
quod est cuiusque rei aetas, nullum esset.
Esse igitur temporis iuxta suas species pendet a motu.
      Iam si accidat omnia quiescere, accidetne propterea
haec non durare? immo durant, una eademque
omnia duratione durant. Sed nullo existente motu,
nulla durationis eius erit mensura. Erit igitur motus
mensura temporis, seu durationis omnino in iis, quae
certam definitamque durationem admittunt, sed revera
magna ex parte id olfecit Aristoteles, cui cum placuit
accipere tempus mensuram motus, tempus motum diurnum
— 149 —
esse voluit, et ideo non accepit durationis speciem
absolute, sed secundum esse ad quandam motus speciem
contractum. Si nusquam igitur fuisset motus, diversae
non essent durationis species, sed una, et sine
nomine (quod a differentia originem habet) aeternitas.
Bruno Acr 148-149