— 96 —
XXXVIII.
Iuxta Tychonis hypothesin
dicendum esse,
Terram movericirca
proprium centrum.

      Sed breviter adhuc dicam, quo pacto ex hypothesi
Braheana, quam vulgo jam admittunt illi omnes qui
Copernicanam repudiant, plus motus Terrae quam per
hanc tribuatur. Primo, manente Terra juxta eorum
opinionem immobili, necesse est ut totum coelum,
una cum stellis, circa ipsam singulis diebus volvatur:
quod intelligi non potest, quin simul intelligatur fieri
translationem omnium partium Terrae, ex vicinia partium
coeli quas tangunt in viciniam aliarum; cumque
haec translatio sit reciproca, ut supra dictum est, et
eadem plane vis sive actio ad illam requiratur in Terra
atque in coelo, nulla ratio est cur, propter ipsam,
coelo potius quam Terrae motum tribuamus.
Quinimo, juxta superius dicta, Terrae duntaxat est tribuendus:
quia fit secundum totam ejus superficiem, non autem
eodem modo secundum totam superficiem coeli, sed
tantum secundum partem concavam, Terrae contiguam,
quae ad convexam comparata perexigua est.
Nec refert si dicant, se non tantum putare concavam
coeli stellati superficiem a terra separari, sed simul
etiam convexam ab alio coelo illud ambiente, nempe
a coelo crystallino vel Empyreo; atque hanc esse rationem
cur illum motum coelo potius tribuant quam
terrae. Nullum enim haberi potest argumentum, quo
— 97 —
probetur fieri talem separationem totius superficiei
convexae coeli stellati ab alio coelo ipsum ambiente;
sed plane ex arbitrio illam fingunt. Atque ita, juxta
ipsorum hypothesin, ratio cur motus sit terrae tribuendus,
est certa et evidens; ratio vero cur illum coelo
tribuant, et Terrae quietem, est incerta et a sola illorum
imaginatione efficta.
Descartes PPh 96-97