— 96 —
      CXLIX. Sed et supra vidimus id jus in Horatium
a Duumviris dictum legem appellatam; haut
sane a legenda scriptura, namque ore prolata est, et
quidem quodam cantu prolata, ut latius alibi, unde
— 97 —
carmen dictum: non a legendis suffragiis, nam Tullus
Duumviros creavit, qui legem conciperent: a legendis
autem juris arcani exemplis, id sane commode diceretur
de Romanis, quibus diu post minores gentes fundatas
Civitatem Romulus constituerat, ut supra dictum
est. At de lege Agraria, quacum ortas respp. supra
diximus
quoque haec origo non satis apte narratur.
Antiquitatem vocabuli Agraria ibi supra conjecimus:
hujus vocabuli lex vetustatem dat conjicere,
quod monosyllaba sapiat Latinae gentis infantiam. Namque
inter homines primae interjectiones natae sunt,
quas definias primas humanas ad effectuum impetum
erumpentes voces, quas monosyllabas in omnibus ferme
linguis observes, quod est praecipuum infantiae argumentum:
et pronomina, quae antequam nomina, nata
esse etiamnum infantes nos docent, in Graecis aeque
ac Latinis monosyllaba pleraque omnia: Latinis autem
prima rerum vocabula item ferme omnia monosyllaba
fuere, ut eorum, quae primo erant notanda in
natura, hoc, pro Caelo, Sol, lux, nox; in homine,
os, frons, cor, cus, crus, pes, at manus Graecis
χείρ; magis propria, vox, for, sum, mens; magis
necessaria, lux, fons, glans, certe Graecis pro igne πῦρ,
an Terra dicta Djs, quod conservarunt Poëtae? magis
jucunda, lac, mel, aureae aetaris cibi; in plantis stirps,
flos, frons, frux
; utiliora animantia bos, sus, an ovis
monosyllaba, postea dissyllaba Graecis οΐς? materia pecuariae
grex, rusticae rus; infantiae vocabularium
res; primum frumentum, far; condimentum, sal; instrumentum,
vas; primum metallum, aes; prima moneta,
as; Deorum rudissimus, Pan; sua religione fundat
societatem Deorum Styx; Rei Civilis principia, Vis,
— 98 —
Vir, Gens, Urbs, Rex, Dux, merx, pax, unde pacisci,
Jus, Fas, Mos, Lex. An Lex dicta significatione, qua
Aquilex inveniendae, eliciendaeque aquae peritus?
Vico Univ20 96-97-98