— 96 —
      Quicquid autem Princeps summus mente, sive animo
Legislatoris ore profert, jus est: unde juramentum
obsequj
, seu, ut vulgo dicunt, fidelitatis in Romanos
Principes sic Latini satis graviter dicunt, in Principis
verba
, quod juramentum indit Reip. formam regni meri;
eo enim Populus omne suum jus Principi, et in
Principem transfert. Quare jura a Principibus istis dicta
proprie oracula, ut passim in legibus Codicis appellantur:
sed Constitutiones Principum satis momentoso
vocabulo dici consueverunt, quod Principes statim ac
Legislatoris animo quid constituunt, jus condunt.
      Quod autem Populus liber in Comitiis jubet, Lex
proprie dicitur, non quod literis perscripta sit, et legatur:
non enim scriptura legem, neque non scriptura
consuetudinem, sed jussus expressus legem, taciti
mores consuetudinem faciunt: Nam Spartanis leges
erant Lycurgi, in quibus tamen et illa, ne leges scriberentur;
et Consuetudines Feudorum, uti et cujusque
Municipj, quanquam in scripturam redactae, consuetudines
tamen manent. Itaque Lex dicitur a lectione,
seu numeratione suffragiorum, a quorum majori
numero lex suam vim habet et potestatem.
      Itaque Jurisdictio est formula, quam sive scripto,
sive dicto, Ordo, vel Rex animo juris condendi emittit,
quod proprie est jus edere, jus dicere; vel est formula
aut scripto, aut dicto proposita, qua populus
universus, aut major populi pars suffragiis jubet.
      Atque hoc jurisdictionis genus, qua Potestas summa
Civilis jus dicit, dicitur in specie Legislatio.
Vico Univ20 96