— 453 —
Ita etiam
terminos propositionis, si ad duas simul illorum magnitudines
diversas attendendum sit, oculis exhibebimus
per rectangulum, cujus duo latera erunt duae
magnitudines propositae: hoc modo, siquidem incommensurabiles
sint cum unitate,  ; vel hoc
 , sive hoc , si commensurabiles sint; nec
amplius nisi de unitatum multitudine sit quaestio. Si
— 454 —
denique ad unam tantum illorum magnitudinem attendamus,
pingemus illam vel per rectangulum, cujus
unum latus sit magnitudo proposita, et aliud sit unitas,
hoc modo, , quod fit quoties eadem cum
aliqua superficie est comparanda; vel per longitudinem
solam, hoc pacto,  , si spectetur tantum
ut longitudo incommensurabilis; vel hoc pacto,
, si sit multitudo.
Descartes Reg 453-454