— 147 —
Sub una igitur duratione alia dicuntur
aeterna, alia simpliciter temporalia, et horum
alia maioris, alia minoris aetatis, et in his accidit menti
accipere tempus, tum ut mensuram tum ut mensuratum;
dum vicissim tum quantitatem durationis per motum,
tum motus quantitatem per durationem inquirimus: interim
tamen nunquam tempus est mensura motus, nisi
ipsum prius ut motus definitum capiatur. Immo
semper tempus alicuius revolutionis quantitas est, et
propterea magis, atque per se, motus est temporis
mensura, minus autem, atque per accidens, tempus est
mensura motus: ita tandem, ut verius dicamus non motum
per motum, quam motum metiri per tempus;
dum postquam motus quandam durationem pro mensura
accepimus, per ipsum alias motus durationes examinamus.
Ex quo constat, nos certe cognoscere de
tempore per motum potius, quam de motu per tempus.
— 148 —
Et certe, ubi videt Aristoteles exemplo eorum septem,
qui Sardibus apud heroas dormierunt, quod nulla
est perceptio temporis, ob id quia nulla est perceptio
motus, debebat poteratve concludere, motum esse temporis
mensuram, potius quam tempus motus.
Bruno Acr 147-148