— 97 —
XLVII. Comparatio.

      Ipse super omnem ordinem, super omnem seriem,
omnis seriei et ordinis auctor, nullam recipit cum rebus
quae ab ipso proficiscuntur comparationem. Mitto quod
inter finitum et infinitum nulla est proportio, sed praedicata
quae sunt communia aliis atque illi, sicut bonitas,
aeternitas, veritas, non univoca ratione de aliis atque de
ipso dicuntur, sed, sicut aeternum et corruptibile, finitum
et infinitum, differunt plus quam genere. Sicut ergo non
comparamus carbonem nivi, dicentes hunc nigriorem illa,
— 98 —
illam vero hoc albiorem, quia comparatio est inter ea quae
sunt eiusdem generis et eiusdem sunt susceptiva praedicati,
quod secundum gradus uni, secundum alios alteri attribuatur;
ita multo minus bonitatem divinam vel aliud
quidpiam bonitati alicuius rei finitae comparabimus, cum
qua nihil praeter nomen habet commune. Secundum rem
vero maior concordantia est et convenientia inter album
et nigrum, quae sunt in eodem genere et quibus eadem
materia subiicitur, quam inter bonitatem hominis vel angeli
et bonitatem Dei, quae in nullo communicant genere,
quia illa supra genus est. Maneant ergo comparationes,
ut sunt expressae a divinis, si quae sunt, sub ratione
aequivoca vel diversivoca, qua nomen boni, veri, pulchri
et huius generis aliorum aequivoce de illo et de istis proferuntur.
Ideo cum consuevimus dicere Deum Opt. Max.,
si metaphysice et non grammatice loqui volumus, non
proferimus comparative neque superlative, quasi in supremo
gradu comparatorum inveniatur, sed tanquam supra
et extra scalam eiusmodi.
Bruno Sum 97-98