— 453 —
      Quomodo autem illae [figurae] pingendae sint, ut distinctius,
dum oculis ipsis proponentur, illarum species in imaginatione
nostra formentur, per se est evidens: nam
primo unitatem pingemus tribus modis, nempe per
quadratum, , si attendamus ad illam ut longam
et latam, vel per lineam,  , si consideremus
tantum ut longam, vel denique per punctum,  , si non
aliud spectemus quam quod ex illa componatur multitudo;
at quocumque modo pingatur et concipiatur,
intelligemus semper eamdem esse subjectum omnimode
extensum et infinitarum dimensionum capax. [>]
Descartes Reg 453