— 147 —
Differunt autem
duratio atque spatium, quia undique, in generali, et
particulari, spatium immobile manens, tempus vero
velocissime fluens intelligitur in iis, quae citissime
moventur, tardius in iis, quae aegrius mutantur, minime
in iis, quae nullam suscipiunt alterationem, si
quae horum sub tempore licet collocare, ea quidem
ratione, qua non eorum, quae moventur modo, sed et
omnium, quae sunt et consequenter durare intelliguntur,
tempus dicimus; dum tamen sicut locum universalem,
immensum spatium, ita et tempus universale
aeternitatem dicimus. [>]
Bruno Acr 147