— 137 —
Praefatio.

Plerique, qui de Affectibus, et hominum vivendi
ratione scripserunt, videntur, non de rebus
naturalibus, quae communes naturae leges sequuntur,
sed de rebus, quae extra naturam sunt,
agere. Imo hominem in natura, veluti imperium
in imperio, concipere videntur. Nam hominem naturae ordinem
magis perturbare, quam sequi, ipsumque in suas actiones
absolutam habere potentiam, nec aliunde, quam a se ipso
determinari, credunt. Humanae deinde impotentiae, et inconstantiae
causam non communi naturae potentiae, sed, nescio cui
naturae humanae vitio, tribuunt, quam propterea flent, rident,
contemnunt, vel, quod plerumque fit, detestantur; et, qui humanae
Mentis impotentiam eloquentius, vel argutius carpere novit,
veluti Divinus habetur. Non defuerunt tamen viri praestantissimi
(quorum labori, et industriae nos multum debere
fatemur), qui de recta vivendi ratione praeclara multa scripserint,
et plena prudentiae consilia mortalibus dederint; verum
Affectuum naturam, et vires, et quid contra Mens in iisdem
moderandis possit, nemo, quod sciam determinavit. Scio equidem
celeberrimum Cartesium, licet etiam crediderit, Mentem
— 138 —
in suas actiones absolutam habere potentiam, Affectus tamen
humanos per primas suas causas explicare, simulque viam
ostendere studuisse, qua Mens in Affectus absolutum habere possit
imperium; sed, mea quidem sententia, nihil praeter magni
sui ingenii acumen ostendit, ut suo loco demonstrabo. Nam ad
illos revertere volo, qui hominum Affectus, et actiones detestari,
vel ridere malunt, quam intelligere. His sine dubio mirum videbitur,
quod hominum vitia, et ineptias more Geometrico
tractare aggrediar, et certa ratione demonstrare velim ea, quae
rationi repugnare, quaeque vana, absurda, et horrenda esse
clamitant. Sed mea haec est ratio. Nihil in natura fit, quod ipsius
vitio possit tribui; est namque natura semper eadem, et
ubique una, eademque ejus virtus, et agendi potentia, hoc est,
naturae leges, et regulae, secundum quas omnia fiunt, et ex
unis formis in alias mutantur, sunt ubique, et semper eaedem,
atque adeo una, eademque etiam debet esse ratio rerum qualiumcunque
naturam intelligendi, nempe per leges, et regulas
naturae universales. Affectus itaque odii, irae, invidiae etc. in
se considerati ex eadem naturae necessitate, et virtute consequuntur,
ac reliqua singularia; ac proinde certas causas agnoscunt,
per quas intelliguntur, certasque proprietates habent,
cognitione nostra aeque dignas, ac proprietates cujuscunque alterius
rei, cujus sola contemplatione delectamur. De Affectuum
itaque natura, et viribus, ac Mentis in eosdem potentia
eadem Methodo agam, qua in praecedentibus de Deo, et Mente
egi, et humanas actiones, atque appetitus considerabo perinde,
ac si Quaestio de lineis planis, aut de corporibus esset
.
Spinoza E 137-138