— 95 —
XXXVII.
Phaenomena omnia per
hanc hypothesin facillime
intelligi.

      Jam vero non opus est ut ostendam, quo pacto ex
hac hypothesi sequantur phaenomena diei et noctis,
aestatis et hyemis, sive accessus Solis ad Tropicos, et
— 96 —
ejusdem recessus, phasium Lunae, Eclipsium, stationum
et retrogradationum quae apparent in Planetis, praecessionis
aequinoctiorum, variationis in obliquitate
Eclipticae, ac similia: facile enim ab illis, qui vel prima
elementa Astronomiae didicerunt, intelligentur.
Descartes PPh 95-96