— 95 —
XXXVI.
De motu in longitudinem.
      Ipsorum autem circuitiones circa Solem vocantur
motus in longitudinem. Hique etiam in eo aberrant,
quod non aequaliter ubique a Sole distent; sed hac
aetate, Saturnus ab eo remotior est in Sagittario quam
in Geminis, vicesima circiter distantiae suae parte; Jupiter
in Libra remotior est quam in Ariete; sicque alii
Planetae habent Aphelia et Perihelia sua aliis in locis.
Post aliquot autem saecula, haec omnia mutata esse
deprehendentur; ac singuli Planetae, nec non etiam
Terra, planum in quo nunc est Ecliptica, diversis in
locis secabunt, et paulo magis vel minus ab illa deflectent;
et illorum maximae ac minimae a Sole distantiae
in aliis signis reperientur.
Descartes PPh 95