— 96 —
XLVI. Situs.

      In eo quemadmodum non est compositio partis et partis,
neque membrorum ordo neque series, sed ipse est ipsa
— 97 —
simplicitas, unitas et absolutio, ita neque situm illi licet
attribuere quempiam; sed super omnem situm existens situs
situm rebus indicit, efficit et conservat, dispositionem
nempe rebus corporalibus, quem videmus ab illius voluntate
et efficacia provenire, cognoscunt omnes. Situs ergo
in eo est tanquam in principio activo, non autem subiective,
quemadmodum et omnes quae propriae sunt corporibus
et multitudini affectiones. Quod vero prophetae illi
oculum, dextram, pedes, aures, caput et similia attribuunt,
moxque stare, sedere, surgere, inclinari, satis vulgatum
est quemadmodum metaphorice per haec significentur cognitio,
operatio, superastantia, succurrere rebus, reparare,
cessare a quibusdam effectibus; non quia in ipso sint istae
actuales differentiae vel istae mutationes, sed harum differentiarum
activitas et efficientia, qua ipsum modo rerum
nobis cognoscibilium et sensibilium se habere sensus
humanus apprehendit.
Bruno Sum 96-97