— 452 —
      Quibus animadversis, facile colligitur: hic non minus
abstrahendas esse propositiones ab ipsis figuris, de
quibus Geometrae tractant, si de illis sit quaestio, quam
ab alia quavis materia; nullasque ad hunc usum esse
retinendas praeter superficies rectilineas et rectangulas,
vel lineas rectas, quas figuras quoque appellamus,
quia per illas non minus imaginamur subjectum vere
extensum quam per superficies, ut supra dictum est; ac
denique per easdem figuras, modo magnitudines continuas,
modo etiam multitudinem sive numerum esse
exhibendum; neque quicquam simplicius, ad omnes
habitudinum differentias exponendas, inveniri posse
ab humana industria.
Descartes Reg 452