— 96 —
XLV. Quando.

      Simili ratione, qua est ubique totus, est etiam semper,
eadem qua non astringitur loco et locorum seriei
ratione, neque durationis ullis astringitur vicissitudinibus.
Sicut ergo non est ipse ubique, sed et ipsa est ubiquitas
et omnipraesentia, ita non modo est semper, sed
etiam est ipsa sempiternitas. Et sic est absoluta super
omnem durationem duratio, quemadmodum et super omnem
motum atque locum.
Bruno Sum 96