— 452 —
      Sciendum est denique, ex dimensionibus magnitudinis
continuae nullas plane distinctius concipi, quam
longitudinem et latitudinem, neque ad plures simul in
eadem figura esse attendendum, ut duo diversa inter
se comparemus: quoniam artis est, si plura quam duo
diversa inter se comparanda habeamus, illa successive
percurrere, et ad duo duntaxat simul attendere.
Descartes Reg 452