— 146 —
ARTIC. XXXIX.

      Potius motus est mensura temporis, quam tempus
mensura motus: verius enim per motum novimus durationem,
quam e contra: quamvis enim haec mutuo
se mensurari contingat, nunquam quoddam tempus
mensura motus erit, ni prius quidam motus mensura
temporis extiterit.
RATIO.

      Cum tempus sit duratio quaedam, quae quidem licet
absolute mente capi possit et definiri, tamen a rebus
absoluta non invenitur, quia relative ad durans
et durantis dicitur. Sicut igitur locus unus, infinitum
unum, infinitum spatium commune pro universo infinito
esse oportet, ita unum tempus commune, una duratio,
nec finem neque principium ullum recognoscens.
Et veluti sub uno infinito spatio, continuo, communi
infinita particularium loca, propriaque spatia intelliguntur,
quae singulis quibusque quadrant: ita sub communi
— 147 —
una omnium duratione, diversis diversae durationes
atque tempora appropriantur. [>]
Bruno Acr 146-147