— 94 —
XXXV.
De aberratione Planetarum
in latitudinem.

      Nempe, si haec figura repraesentet planum, in quo
centrum Terrae toto anno versatur, quod vocatur planum
Eclipticae atque ope Fixarum in coelo determinatur,
putandum est unumquemque ex aliis Planetis
in alio quodam plano versari, ad hoc nonnihil inclinato,
et ipsum intersecante in linea quae transit per
centrum Solis: ita ut Sol in omnibus istis planis reperiatur.
Exempli causa, orbita Saturni secat nunc Eclipticam
in signis Cancri et Capricorni, supra ipsam autem
attollitur, hoc est, versus Boream inclinatur in
Libra, et infra eandem versus Austrum deprimitur in
Ariete, angulusque ipsius inclinationis est circiter graduum
2 1/2. Sicque aliorum Planetarum orbitae secant
Eclipticam in aliis locis; sed inclinatio in Jove et
Marte est minor, in Venere uno circiter gradu major,
et in Mercurio maxima: est enim fere 7 graduum. Ac
— 95 —
praeterea etiam Solis maculae (saltem si verae sint observationes
Scheineri S.I., post cujus diligentiam nihil
circa istarum macularum phaenomena desiderari posse
videtur), in planis 7 gradibus aut amplius ad Eclipticam
inclinatis, circa Solem volvuntur; adeo ut earum motus
hac in re non differat a motibus Planetarum.
Descartes PPh 94-95