— 95 —
XLIV. Ubi.

      Divina item essentia ita est alicubi, ne intelligatur
inclusa, contenta vel contracta loco. Dicitur non alicubi,
ita ut non intelligatur exclusa, sed utrumque licet proferre
eo sensu, quod non est in loco circumscriptive et quod
est in loco definitive et repletive; haud quidem repletive,
sicut corpora sunt in suis spatiis, sed quia nusquam abest,
dando spatio esse spatium, corpori esse corpus, et corpori
esse in spatio dando, item his quae non sunt in loco non
esse in loco, spiritualibus esse spiritualia, corporalibus
— 96 —
esse corporalia, et tandem omnibus esse id quod sunt;
atque ita est ubique, sicut ubique est aliquid, quia ipsum
quodcunque est ipse est. Sicut enim essentia, qua res sunt,
non potest esse extra res, neque res ab ipsa divelli plus
quam a se ipsis, ita divinam praesentiam nihil effugit magis
quam se ipsum possit effugere. Itaque est ubique, si
infinitum est spatium, et si infinitum naturae gremium
ubique pariter foecundum, ut ratio dictat omnis; cui si qua
fides contrariatur, stabit nihilominus divinitas in suo vigore
infinitae potentiae et foecunditatis finitam exiguamque
prolem contra infinitae bonitatis et veritatis naturam
effectrix.
Bruno Sum 95-96