— 451 —
      Sciendum etiam, magnitudines continuas beneficio
— 452 —
unitatis assumptitiae posse totas interdum ad multitudinem
reduci, et semper saltem ex parte; atque multitudinem
unitatum posse postea tali ordine disponi, ut
difficultas, quae ad mensurae cognitionem pertinebat,
tandem a solius ordinis inspectione dependeat, maximumque
in hoc progressu esse artis adjumentum.
Descartes Reg 451-452