— 95 —
XLIII. Necessitas.

      Eius voluntas est ipsa necessitas et necessitas est ipsa
divina voluntas, in qua necessitate non praeiudicatur libertati,
quandoquidem necessitas et libertas unum sunt. Necessitas
enim necessitati non est necessitas, rursum supra necessitatem
non est necessitas, sicut supra libertatem non est
libertas. Ibi ergo libertas facit necessitatem et necessitas
contestatur libertatem. Quae enim vult immutabilis substantia,
immutabiliter vult, hoc est necessario velle. Quia vero
non vult necessario aliena voluntate faciente necessitatem,
sed propria voluntate, multum abest ut haec necessitas sit
contra libertatem, quin potius ipsa libertas, voluntas, necessitas
sunt unum et idem.
Bruno Sum 95