— 451 —
      Jam vero ut exponamus, quibusnam ex illis omnibus
hic simus usuri, sciendum est, omnes habitudines, quae
inter entia ejusdem generis esse possunt, ad duo capita
esse referendas: nempe ad ordinem, vel ad mensuram.
      Sciendum praeterea, in ordine quidem excogitando
non parum esse industriae, ut passim videre est in hac
methodo, quae fere nihil aliud docet; in ordine autem
cognoscendo, postquam inventum est, nullam prorsus
difficultatem contineri, sed facile nos posse juxta regulam
septimam
singulas partes ordinatas mente percurrere,
quia scilicet in hoc habitudinum genere unae
ad alias referuntur ex se solis, non autem mediante
tertio, ut fit in mensuris, de quibus idcirco evolvendis
tantum hic tractamus. Agnosco enim, quis sit ordo
inter A et B, nullo alio considerato praeter utrumque
extremum; non autem agnosco, quae sit proportio magnitudinis
inter duo et tria, nisi considerato quodam
tertio, nempe unitate quae utriusque est communis
mensura.
Descartes Reg 451