— 135 —
      Superest tandem indicare, quantum hujus doctrinae cognitio ad
usum vitae conferat, quod facile ex his animadvertemus. Nempe
      I. Quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere, divinaeque naturae
esse participes, et eo magis, quo perfectiores actiones agimus, et quo
magis magisque Deum intelligimus. Haec ergo doctrina, praeterquam
quod animum omnimode quietum reddit, hoc etiam habet,
quod nos docet, in quo nostra summa felicitas, sive beatitudo
— 136 —
consistit, nempe in sola Dei cognitione, ex qua ad ea tantum
agenda inducimur, quae amor, et pietas suadent. Unde clare intelligimus,
quantum illi a vera virtutis aestimatione aberrant, qui
pro virtute, et optimis actionibus, tanquam pro summa servitute,
summis praemiis a Deo decorari exspectant, quasi ipsa virtus,
Deique servitus non esset ipsa felicitas, et summa libertas.
      II. quatenus docet, quomodo circa res fortunae, sive quae in
nostra potestate non sunt, hoc est, circa res, quae ex nostra natura
non sequuntur, nos gerere debeamus; nempe utramque fortunae
faciem aequo animo exspectare, et ferre: nimirum, quia omnia ab
aeterno Dei decreto eadem necessitate sequuntur, ac ex essentia
trianguli sequitur, quod tres ejus anguli sunt aequales duobus rectis.
      III. Confert haec doctrina ad vitam socialem, quatenus docet,
neminem odio habere, contemnere, irridere, nemini irasci, invidere.
Praeterea quatenus docet, ut unusquisque suis sit contentus,
et proximo auxilio, non ex muliebri misericordia, partialitate,
neque superstitione, sed ex solo rationis ductu, prout scilicet
tempus, et res postulat, ut in Quarta Parte ostendam.
      IV. Denique confert etiam haec doctrina non parum ad communem
societatem: quatenus docet, qua ratione cives gubernandi
sint, et ducendi, nempe non ut serviant, sed ut libere ea, quae
optima sunt, agant. Atque his, quae in hoc Schol. agere constitueram,
absolvi, et eo finem huic nostrae Secundae Parti impono,
in qua puto me naturam Mentis humanae, ejusque proprietates
satis prolixe, et quantum rei difficultas fert, clare explicuisse,
atque talia tradidisse, ex quibus multa praeclara, maxime utilia,
et cognitu necessaria concludi possunt, ut partim ex sequentibus
constabit.
Spinoza E 135-136