— 93 —
      CXLVI. Sed uti rerumpp. formae ex populorum
natura, ita ex natura rerumpp. populorum justitia
orta est. Nam resp. Optimatium continentissima bellorum,
— 94 —
et justitiae maxima cultrix; quia tutela
Ordinis constat, et potissimum adversus plebem constat;
et ipsius Ordinis opibus constat: et prolatione
imperj, aut plebs agro capto ditanda, aut Ordo distrahendus,
ac proinde solvendus denique. Quare intra
ambitum, in quo fundata, contineri necesse est: nam
si longius abeat, Optimates nec facile, nec cito in
Ordinem coire possunt, quo stat Tutela: mittere autem
in provincias victas regum, vel liberarum rerumpp.
more ex Optimatibus Rectores, periculosum, ne publice
parta privatim perdant. Eapropter antiquae
Optimatium respp. minutae, et crebrae: et finitimorum
injurias ulcisci, aut vindicare contentae, suos fines
non proferebant. Spartani parvo agro diu contenti,
robur gentium erant, et bello invicti: ubi proferre
Imperium bello Peloponnesiaco voluerunt, ipsa
victoria, qua Athenienses subegerunt, sunt resoluti.
Hinc justitia Romana bellorum, quae pura et pia gerebant;
non ultro, sed injuriis lacessiti: quam ipsam
bellicam justitiam Optimates in artibus regni adversus
plebem habebant: unde prisca Romanorum in victoriis
mansuetudo et clementia
, qua victis gentibus solam injuriae
licentiam adimebant
. Hinc principio illa Rom.
magnanimitas, victis Civitatem dandi praeclaris illis coloribus
affinitatis, qua Sabinis, originis qua Albanis;
ut Roma excisarum Urbium ruinis interea cresceret, ut
Livius notat, donec coalesceret in justum reip. corpus:
hinc deinde illa summa continentia deducendarum
Coloniarum
; hinc postremo illa aeterna legis Agrariae
inter plebem, et Optimates certamina.
Vico Univ20 93-94