— 48 —
De Natura Heroica.

      Ab Jovis auspiciis, quibus primi Gentium Conditores una
cum foemina sibi quisque auspicato capta concesserunt
in lucos, deinde Heroës tradito more nuptias celebrarunt auspiciis
majoribus
, de quibus Cap. seq. dictum est, nempe auspiciis
majorum gentium
, ut fulmine, tonitru, volatu aquilae; quae
fundatis, postea Civitatibus in auspicia publica abiere, ac
proinde quae utrique conjugum essent communia. Hinc primae
Heroüm Nuptiae inter fratres et sorores fuere; quas Homerus
memorat in Aeoli Regia, in qua sex Aeoli filj, et sex filiae
matrimonio junctae
narrantur. Deinde fuere inter eos ejusdem
ordinis Heroici Cives; ut Achilles, Heroüm graecorum maximus
Legatis ab Agamemnone missis, qui illius unam ex tribus,
quam maxime velit, filiam nuptum cum regia dote pollicentur,
respondet: Sibi Peleum patrem domi inter filias Optimatium,
qui Urbes defendunt, unam aliquam inventurum, seque
una uxore et justa, et convenienti delectari
. Ex quo loco haec
conficiuntur. i. Nuptias Heroicas fuisse inter Cives. ii. Unam
fuisse heroibus uxorem justam. iii. Optimates cum optimatibus
habuisse connubium; ac proinde connubium heroüm esse
— 49 —
hominibus seu plebibus incommunicatum: uti incommunicatum
plebi trecentos, et plus eo ab U. C. annos Romani Patres
custodiere. At vero custodiere aeternum saltem inter Cives
connubium; ut cum inter Carthaginienses is mos Heroicus,
qui per Poëtam fingitur ipsis traditus a Didone, quae Nomadum
Regum erat connubia dedignata
, qui licet Reges, exteri
tamen erant, jamdiu corruptus esset; nam Sophonisbe Masanissae
Numidarum Regi Carthaginiensis excidj tempore sponsa
narratur; multis post annis Cornelia, Gracchorum mater
Ptolomaei
nuptias respuit. Quin corruptissima iam rep.
M. Antonius, Cleopatra uxore contra patrium morem
ducta, pessime ab Romanis audiit; sive adeo Titus jam legum,
et rerum Romanarum dominus Berenycem uxorem ducere
veritus est: itaque inter nuptiarum solemnitates, quae
a LL. Rom. jubentur illa praecipua, ut eas Cives Rom.
contrahant. Inter Asianos autem hunc ipsum Heroicum morem
multo ante resolutum testatur Homerus, quum narrat, Priamum
ex Laothoë, uxore alia Lycaonem, et Polydorum suscepisse
aequo cum ex Hecuba natis jure: quam justam uxorem conficiunt
Interpretes eo, quod Altae Lelegum Regis filia, allata dote
ad Priamum ducta est: et Otryoneum, externum venisse militatum
ad Trojam, sub conditione Cassandrae sibi a Priamo
uxoris dandae; et Paridem Helenam justam domi habuisse
uxorem. Sed et inter ipsos graecos eundem heroicum morem
jamdiu corruptum satis aperte docent Nothi, apud Homerum
eadem cura educati, qua liberi, ut Phaedrus Antenoris Iliad. V.
et ex parte aliqua participes paternae hereditatis, Odyss. XIV. At
hercule apud Lacedaemonios, quorum mores uno ore Philologi
antiquae graecae maxime conformes agnoscunt, Megaphenthes,
et Nicostratus a Regno Spartae, quod pater possederat Menelaus,
quia non ex justis nuptiis suscepti, ab Oreste exclusi
sunt, ut tradit Pausanias Corinthiacis: quod Regnum procul
dubio Poëticum sive Optimatium fuit; cui in his libb. et nott.
Romanum summe conforme esse demonstravimus.
Vico Notae 48-49