— 94 —
XLII. Terminus.

      Quoniam vero omnis motus est a termino et ad terminum,
nempe a quo et ad quod, item e converso nihil
adtingit terminum ad quem et praeterit terminum a quo
sine pertransitione medii vel physici vel mathematici vel
metaphorici; sicut in Deo non est motus, ita etiam in suis
operibus non est ratio termini a quo et termini ad quem,
sed quia est supra omnem motum et omne tempus, ipse
potius est terminus motus et temporis. Terminus autem a
quo efficienter, non autem localiter et aliis modis, quibus
terminus est contractus, coniunctus et innatus rebus quarum
— 95 —
est terminus, et reductive est in eodem genere cuius
est terminus, sicut punctus est terminus magnitudinis,
unitas numeri etc.
Bruno Sum 94-95