— 450 —
      Quod attinet ad figuras, jam supra ostensum est,
quomodo per illas solas rerum omnium ideae fingi
possint; superestque hoc in loco admonendum, ex innumeris
illarum speciebus diversis, nos illis tantum
hic usuros, quibus facillime omnes habitudinum sive
proportionum differentiae exprimuntur. Sunt autem
duo duntaxat genera rerum, quae inter se conferuntur,
multitudines et magnitudines; habemusque etiam duo
genera figurarum ad illas conceptui nostro proponendas:
nam, ver. gr., puncta

quibus numerus triangularis designatur, vel arbor quae
alicujus prosapiam explicat

— 451 —
etc., sunt figurae ad multitudinem exhibendam; illae
autem, quae continuae sunt et indivisae, ut triangulus,
quadratum, etc.

magnitudines explicant.
Descartes Reg 450-451