— 144 —
      Porro revera omnes circuli, qui videntur et verificantur
— 145 —
in coelo per nostros astronomos, non sunt
nisi usurpato nomine circuli, neque fideliter per circuli
canones iudicari possunt. Regula igitur motus
diurni, sive a sole capitur solo, sive a terrae tantum
motu, sive ab utroque, sive ab his, sive ab aliis circuitibus,
nulla est prorsus, neque esse potest geometrica:
si quippe regulariter dividere lineam helicam
non est possibile, et motus supra ea aequalis omnino
et exacte ad rationem, non est naturalis: quonam igitur
pacto se commetiri poterunt motus atque tempus?
ubi enim est ista temporalis mensura? ubi est illud
sibi aequum, quod aliorum aequalitatem et inaequalitatem
iudicet? Quia primus motus Aristoteli habebatur
omnium regulatissimus, utpote cui motus octavae
sphaerae hic singularis esset primus, ideo ex ipso
capta est ratio temporis et mensurae durationis omnium:
at quid nunc diceret, si alios motus comperiret,
diurnique motus mensuram millegeminis irregulatisque
commotionibus turbari videret? Iam vides,
ad quot et quanta errata unius rei ignorantia atque
praesumtio hominem istum adegerit! Ecce quomodo
cadunt sex illae rationes, quibus motus coeli tempus
asserebatur, tanquam per ipsum 1 mensuretur duratio
successiva, 2 quia sit maxime famosus, 3 quia sit
omnibus communis, 4 quia sit invariabilis, 5 quia sit
primus omnium, 6 quia sit minimus, utpote velocissimus.
Postquam de ratione mensurae est 1 ut agnoscatur
per ipsam alterum quantum est, 2 ut sit
unius generis cum mensurato aut simpliciter aut per
— 146 —
easdem conditiones, alterum, vel utrumque habeat
longitudinem, vel successionem, vel intensionem; 3
ut sit nota, immo notior, utpote per quam alia innotescant;
4 ut perstet eadem, ne deceptionem causet
in iudicio; 5 ut sit minima, ut nihil sit, quod hanc
mensuram subterfugiat, minima autem non simpliciter,
sed secundum sensum.
Bruno Acr 144-145-146