— 5 —
      Et propriam quoque fecerunt Jurisconsulti doctrinam
de verborum originibus, et proprietate, quae praecipua
juris voluntarj fax est. Unde videmus Jurisconsultos
tantopere sollicitos in vestigandis verborum
etymis, ut servi, testamenti, mutui, stipulationis, furti,
interdicti
et aliorum innumerum: in Digestorum calce
perpetuus Titulus prostat de Verborum significatione:
quinque de legatis libri nihil aliud, quam de propria significatione
verborum agunt: et universim cujusque tituli
digestorum
pars prior in expendendis verbis Edicti
explicandisque occupata.
      Ea autem doctrina apud Graecos principio philosophiae
et rationi subjecta erat: unde Platonis Cratilus de verborum
originibus agit: Aristoteles interpretationem verborum
suae logices partem facit: et Stoici saepissime per
verborum notationes rerum naturam explicabant.
Vico Univ20 5