— 92 —
XXXI.
Quomodo singuli Planetae
deferantur.
      Sit itaque S Sol, et omnis materia coelestis eum circumjacens
ita moveatur in easdem partes, nempe ab
— 93 —
Occidente per Meridiem versus Orientem, sive ab A
per B versus C, supponendo polum Borealem supra
hujus figurae planum eminere: ut ea quae est circa

Saturnum, impendat
fere annos triginta
ad eum per
totum circulum saturnus
deferendum; ea vero
quae est circa Jovem,
intra annos 12
illum cum ejus asseclis
deferat per
circulum ♃; sicque
Mars duobus annis,
Terra cum Luna
uno anno, Venus octo mensibus, et Mercurius tribus,
circuitus suos in circulis ♂, T, ♀, ☿, materia coeli
eos deferente, absolvant.
XXXII.
Quomodo etiam Solis
maculae.

      Nec non etiam corpora quaedam opaca, perspicillorum
ope nobis conspicua, quae dicuntur Solis maculae,
ipsiusque superficiei contigua sunt, spatio viginti
sex dierum eum circumeant.
XXXIII.
Quomodo etiam Terra
circa proprium centrum,
et Luna circa
Terram vehatur.

      Ac praeterea, ut saepe in aquarum vorticibus vidi
contingere, in majori illo coelestis materiae vortice sint
alii minores vortices, unus in cujus centro sit Jupiter,
alter in cujus centro sit Terra, qui in easdem partes
ac major vortex ferantur; et ille qui habet Jovem
in centro, deferat circa ipsum quatuor ejus asseclas,
tali celeritate, ut remotissimus diebus 16, sequens diebus
7, tertius horis 85, et centri proximus horis 42
unum circuitum perficiat; sicque, dum semel in majori
— 94 —
circulo circa Solem ferentur, minores suos circulos
circa Jovem aliquoties percurrant. Eodemque
modo vortex, qui habet Terram in centro, efficiat ut
Luna mensis spatio eam circumeat, ipsa autem Terra
singulis diebus circa proprium axem integrum gyrum
absolvat; ita ut eodem tempore quo Terra et Luna circulum
communem semel peragrabunt, Terra 365 vicibus
circa proprium centrum, et Luna duodecies circa
Terram vertatur.
XXXIV.
Motus coelorum non esse
perfecte circulares.

      Denique, ne putemus omnia centra Planetarum accurate
in eodem plano semper consistere, nec circulos
quos describunt esse omnino perfectos; sed, ut in omnibus
aliis rebus naturalibus contingere videmus, ista
tantum praeterpropter talia esse, ac etiam labentibus
saeculis continuo mutari arbitremur.
Descartes PPh 92-94