— 92 —
XXX.
Planetas omnes circa
Solem a coelo deferri.

      Sic itaque sublato omni scrupulo de Terrae motu,
putemus totam materiam coeli in qua Planetae versantur,
in modum cujusdam vorticis, in cujus centro est
Sol, assidue gyrare, ac ejus partes Soli viciniores celerius
moveri quam remotiores, Planetasque omnes
(e quorum numero est Terra) inter easdem istius coelestis
materiae partes semper versari. Ex quo solo, sine
ullis machinamentis, omnia ipsorum phaenomena facillime
intelligentur. Ut enim in iis fluminum locis,
in quibus aqua in se ipsam contorta vorticem facit, si
variae festucae illi aquae incumbant, videbimus ipsas
simul cum ea deferri, et nonnullas etiam circa propria
centra converti, et eo celerius integrum gyrum absolvere,
quo centro vorticis erunt viciniores; et denique,
quamvis semper motus circulares affectent, vix tamen
unquam circulos omnino perfectos describere, sed
nonnihil in longitudinem et latitudinem aberrare: ita
eadem omnia de Planetis absque ulla difficultate possumus
imaginari, et per hoc unum cuncta eorum phaenomena
explicantur.
Descartes PPh 92