— 7 —
Dissertatio

Heroica studendi ratio proponitur - Heros poëtarum - Heros philosophorum -
Gloria heroum scopus - Christianus literatus heros - Pietas
heroicae sapientiae fundamentum - Auditorum... - antecessorumque
praestantia - Auditorum... - antecessorumque academica officia
magnanima - Expenditur vox «studiorum universitas» ad universum
scientiarum orbem auditoribus ambiendum - Studium literarum heroicum -
Expenditur vox «sapientia» ad noscendum proprium studiorum
finem - Expenditur vox «publicum gynnasium» ad profliganda
vicia literatorum - In studiorum universitatibus ratio studendi omnium
optima - Sapientia integra comparanda - Studiorum fines humani -
Studiorum fines heroici - Delectus scriptorum sublimis - Sublimis
commentariorum ratio - Auditio lectioque sublimes - Ratio
humana universa perficienda - Sublimis doctrinarum delectus - Lucubratio
sublimis - Librorum censura perpetua - Ad nova optima
maxima invenienda exhortatio - Huius studiorum rationis utilitates
in vita ingentes;... - certe post obitus fructus aeternus.
      Quum in hac regia Academia utilissimum institutum quotannis
literarum studia solemni ad vos, optimae spei adolescentes,
oratione habita rite et ordine auspicandi satis diu
siluisset; et huic nuper creato illustrissimo praefecto, viro
usquequaque doctissimo et in vestra re literaria augenda, quam
qui maxime, effuso, id de more, hac stata recurrente die, in
primis usurpari placuerit; - me sane, qui tres supra triginta
perpetuos annos eloquentiae professoris munere in hac ipsa
fungor et severis meditationibus literariis sum pene absumtus,
novum aliquod ad vos afferre argumentum omnino decet, non
sententiarum calamistris verborumque cincinnis iuveniliter
— 8 —
exornatum, sed, quam maxime fieri potest, et ipsarum rerum
pondere grave et vestro uberrimo fructu refertum. Quod, quia
suapte natura est amplitudinis, splendoris sublimitatisque plenissimum,
in eo dissertando,
...fungar vice cotis, acutum
reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi,

et quia vos, tantis promissis exciti, in caussa, in qua vestra
res agitur, iam ad attente ac benigne audiendum parati estis,
in primo ingressu huius orationis id dabo.
Vico DMH 7-8