— 449 —
      Unitas est natura illa communis, quam supra diximus
debere aequaliter participari ab illis omnibus quae
inter se comparantur. Et nisi aliqua jam sit determinata,
— 450 —
in quaestione, possumus pro illa assumere, sive
unam ex magnitudinibus jam datis, sive aliam
quamcumque, et erit communis aliarum omnium mensura;
atque in illa intelligemus tot esse dimensiones, quot
in ipsis extremis, quae inter se erunt comparanda,
eamdemque concipiemus, vel simpliciter ut extensum
quid, abstrahendo ab omni alio, tuncque idem erit cum
puncto Geometrarum, dum ex ejus fluxu lineam componunt,
vel ut lineam quamdam, vel ut quadratum.
Descartes Reg 449-450