— 449 —
Obiterque notandum
est, tres corporum dimensiones, longitudinem,
latitudinem, et profunditatem, nomine tenus ab invicem
discrepare: nihil enim vetat, in solido aliquo
dato, utramlibet extensionem pro longitudine eligere,
aliam pro latitudine, etc. Atque quamvis hae tres duntaxat
in omni re extensa, ut extensa simpliciter, reale
habeant fundamentum, non tamen illas magis hic
spectamus, quam alias infinitas, quae vel finguntur ab
intellectu, vel alia in rebus habent fundamenta: ut
in triangulo, si illud perfecte velimus dimetiri, tria a
parte rei noscenda sunt, nempe vel tria latera, vel duo
latera et unus angulus, vel duo anguli et area, etc.;
item in trapezio quinque, sex in tetraëdro, etc.; quae
omnia dici possunt dimensiones. Ut autem hic illas
eligamus, quibus maxime imaginatio nostra adjuvatur,
nunquam ad plures quam unam vel duas in phantasia
nostra depictas simul attendemus, etiamsi intelligamus
in propositione, circa quam versabimur, quotlibet
alias existere; artis enim est ita illas in quam plurimas
distinguere, ut nonnisi ad paucissimas simul, sed
tamen successive ad omnes, advertamus.
Descartes Reg 449