— 143 —
UBI DE TEMPORE
ARTIC. XXXVIII.

      Tempus, quod est mensura motus, non est in coelo,
sed in astris, et primus ille motus, quem concipimus,
non est alibi, quam in terra subiective.
RATIO.

      Si tempus ponatur nobis, ut Aristoteli, mensura motus,
— 144 —
non propterea ponetur in coelo, cuius non est
subiective motus ille, quo omnia tempora et motus
metiri dicuntur, sed certe in astro; si quippe motus
ille, quo omnia velocissimo raptu circa terram exagitari
videntur, in terra subiective re vera comperiatur,
tot sane erunt in universo tempora, quot sunt
et astra. Neque enim potest esse tale unum in universo,
ut omnium motuum mensura existat: quandoquidem
si nos essemus in alio astro, apertissime constaret
brevissimum motum omnium esse alium ab isto, sicut
in luna constat alium esse motum diurnum, ubi
octo et viginti dierum spatio in sua superficie recipit,
quod hoc astrum, tellus, spatio viginti quatuor
horarum. Proinde cum tempus ut quid fluens imaginetur,
oportet ipsum continue regulatissimeque
fluens intelligere: at quinam motus iste diurnus illius
potest esse mensura, quando motus super linea
aequinoctiali non sit diurnus neque aequalis? si non
aequaliter per regulatos duos alios motus exorbitet,
quorum alter dicitur octavae, alter nonae sphaerae
dicitur proprius, unde circuitus ille tum regulariter,
tum et irregulate producatur? At in motu illo quas
duas partes aequales accipies? ubi duos fingeres motus
proportionales? An si provideas dividendo hanc
mensuram unam, motum unum, et distinguendo in
duobus circulis, meridiano videlicet et aequinoctiali,
aliquid promovebis, ut tandem certa lex partium
unius vel alterius circuli habeatur?
Bruno Acr 143-144