— 93 —
XLI. Motus.

      Substantia omnino immobilis, nullis vicissitudinibus
obnoxia, quam consequitur eiusdem generis potentia et actio.
Licet enim quaedam fieri videamus quae prius non
erant, et ipse mundus, ut creditur, ex nihilo noviter sit
productus, ex hac effectuum mutatione et novitate actionis
illius et potentiae mutatio non arguitur, quandoquidem supra
omnem motum et omnem vicissitudinem motor ille immobilis
in aeternitate existit. Neque enim, sicut artifices et
principia materialia, mutatis dispositionibus, ad novam voluntatem,
facultatem et effectum promovetur, sed ab instanti
aeternitatis, quod est immobile, supra tempus et
supra mutationem facit id quod fit in tempore, in mutatione,
in motu, in vicissitudine; imo et facit ipsam vicissitudinem,
ipsum tempus, ipsum motum, sine motu, vicissitudine
et tempore. Neque enim ante et supra motum et
tempus semper est motus et tempus; ibi est divinitas immutabilis
et invariabilis, qualem oportet esse motum et
mutationem faciens. Inde immutabiliter facit mutabilia,
aeterne temporalia, simul in aeternitatis instanti
facit vicissitudines, in se ipso nihil horum admittens,
sed haec a se ipso producens. Stat ergo, quod ab aeterno
voluerit nunc esse quod nunc est, mutationem patiente
effectu et faciente caussa, non autem patiente seu recipiente.
Quod subinde nunc factum est, prius futurum
erat, postea vero erit praeteritum, unde mutatur orationis
vis; oratio enim de futuro, nempe quod essem hodie
scripturus, transibit in veritatem orationis, quod hodie
— 94 —
scripserim; quae mutatio in facto et ratione humana non
attingit mentem divinam, in qua videlicet haec enuntiationis
vicissitudo et ordo triplicis sit constituenda: nempe
illi antea erat verum ‘ Socrates scribet’, deinde eo scribente
ea falsa facta est et haec vera ‘ Socrates scribit’,
demum duae illae orationes [de praeterito] de futuro et
de praesenti falsae sunt effectae vera existente hac
‘ Socrates scripsit’. Non secundum hunc modum, quo mutatio
facta est circa scripturam Socratis et circa enunciationes
de scriptura Socratis , quae humanum sensum et
rationem sequuntur, ita est in mente divina, quae scripturam
Socratis in eo instanti vel tempore, quo est absolute
citra rationem praeteriti, praesentis et futuri, comprehendit.
Itaque non in illius scientia, sed sub illius scientia est
motus, non in illius operatione, sed sub illius operatione
est motus; quia, ut proxime dictum est, ante omnem motum
et supra omnem motum non licet intelligere motum.
Bruno Sum 93-94