— 5 —
IV.
Cur possimus dubitare
de rebus sensibilibus.

      Nunc itaque, cum tantum veritati quaerendae incumbamus,
dubitabimus inprimis, an ullae res sensibiles
— 6 —
aut imaginabiles existant: primo, quia deprehendimus
interdum sensus errare, ac prudentiae est, nunquam
nimis fidere iis, qui nos vel semel deceperunt; deinde,
quia quotidie in somnis innumera videmur sentire
aut imaginari, quae nusquam sunt; nulla que sic dubitanti
signa apparent, quibus somnum a vigilia certo
dignoscat.
Descartes PPh 5-6