— 91 —
XXIX.
Nullum etiam motum
Terrae esse tribuendum,
quamvis motus
improprie juxta
usum vulgi sumatur;
sed tunc recte dici,
alios Planetas moveri.
      Motum autem sumendo juxta usum vulgi, dicendum
quidem est Planetas alios omnes moveri, nec
non etiam Solem et Fixas; sed non, nisi admodum
incongrue, idem de Terra dici potest. Vulgus enim a
Terrae partibus, ut immobilibus spectatis, Stellarum
loca determinat; hasque eatenus moveri judicat, quatenus
a locis ita determinatis recedunt: quod commodum
est ad usum vitae, ideoque rationi consentaneum.
Quin etiam omnes ab ineunte aetate putavimus,
Terram non esse globosam, sed planam, et in ea esse
ubique idem sursum et idem deorsum, eosdemque
mundi cardines, Orientem, Occidentem, Meridiem,
et Septentrionem; quibus idcirco usi sumus ad reliquorum
omnium corporum loca designanda. Sed si
quis philosophus, animadvertens Terram esse globum
in coelo fluido et mobili contentum, Solem autem et
Stellas fixas eundem semper inter se situm servare,
his utatur ut immotis ad illius locum determinandum
et ideo affirmet ipsam moveri, absque ratione
loquetur. Nam primo, juxta philosophicum sensum,
locus determinari non debet per corpora valde remota,
quales sunt Fixae, sed per contigua ejus quod
dicitur moveri. Ac deinde, juxta usum vulgi, non est
cur Fixas consideret ut immotas, potius quam Terram,
nisi quod putet ultra ipsas non esse ulla alia corpora,
a quibus separentur, et quorum respectu dici
possint moveri, Terra autem quiescere, illo sensu quo
— 92 —
dicit Terram moveri respectu Fixarum. Atqui hoc
putare a ratione est alienum:
Descartes PPh 91-92