— 92 —
XL. Secundum quod.

      Quia in Deo non distinguitur esse et essentia, quod
est et quo est, et ipse est unum simplex et secundum omne
idem, temere inquireremus in ipso quid dicatur secundum
quod ipsum, quid non secundum quod ipsum, eo modo
quo in iis quae sunt aliquo pacto composita licet efficere.
Hoc tantum ex nostro concipiendi et disserendi modo accidit,
ut quaedam intelligamus absolute significare divinitatem,
sicut veritas, unitas, bonitas, entitas; quaedam vero
respective, sicut providentia, iustitia, dominatio, conservatio;
itaque quaedam intelligamus illi convenire secundum
quod ipse, quaedam vero secundum quod alia ab ipso.
Bruno Sum 92